라틴어 문장 검색

Cum, ut narrare adorsi sumus, praefato loco martyris tumulationi congruo a quibusque religiosis multa conferrentur donaria et ornamenta in auro et argento pretiosissima, quidam malignae mentis homines, omnis boni inmemores, agressi sunt sub nocturno silentio eandem infringere basilicam latrocinandi studio.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:2)
Sed et alia ratio efficacior invenitur, quia ante praefatum tempus nulla in homine constantia viget, sed in omnibus variabilis reperitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 1:6)
Velit ergo Deus ut meae spei fructum sentiam efficacem, et sicut mihi recedenti de vobis assidua cogitatio permanebit, ita de me absente divina vos faciat cogitare potentia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 40:8)
Nam quum amor de sui natura corporis placabilem et pulchrum quaerat ornatum, hominemque tempore congruo sua cunctis exigat largiri paratum, et contra rebelles animosum et omnimoda in proelio strenuitate gaudentem et bellorum assiduo labori suppositum, clericus quidem muliebri apparet ornatu vestitus et capite deformiter incedit abraso, neminem potest largitatis praemiis adiuvare, nisi bona velit aliena surripere, et continuo reperitur otio deditus et ventris solummodo mancipatus obsequiis;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 25:4)
Sed pace tua dico, non congruum mihi videtur, quod amicitiae sapientiam adiunxisti, cum inter illas nulla sit comparatio.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:21)
Non enim validior vel efficacior vel praestantior est vulneribus nostris in omnibus temporalibus medicina, quam habere qui omni incommodo occurrat compatiens, omni commodo occurrat congratulans;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:7)
David rex, cum praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:23)
Accedit et pro invicem oratio, quae in amici memoria tanto efficacius, quanto affectuosius ad Deum emittitur, profluentibus lacrimis, quas vel timor excutit, vel affectus elicit, vel dolor educit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:10)
Injunxi etiam ut syllogistica ejus complexio duorum terminorum contenta compendio, nullis Aristotelicis figuris obnoxia, trium propositionum ordinatione congrua texeretur, in tantum, ut in singulis propositionibus, [0458C] major extremitas praedicationis fungeretur officio, minor vero subjiciendi legibus teneretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:26)
Non multo dehinc tempore tam egregiis viris in unum collatis, placuit, ex communi consilio, quatenus jam congruum tempus expeditionis operti, sicut devoverant, deinceps viam continuarent versus civitatem Nicaeam, quam gentilis virtus Turcorum, imperatori injuste ereptam, [0422A] suo subjugavit dominio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:1)
non tamen congrua mora in hiisest reprehendenda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:18)
Nec eciam potes cum stulto congrue loqui:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 27:1)
Nam desides facti per otia non inveniunt tempus congruum ad laborandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 30:6)
"Verecundiaest," ut congrue dicetur, est
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 49:5)
Sit itaque verbum tuum efficax, non inane, rationabile, dulce, suave,molle et non durum, pulchrum et non turpe vel malum, et non obscurum, nonambiguum, non sophisticum, non injuriosum nec seditiosum, non irrisoriumnec dolosum, non superbum nec otiosum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION